Epistola ad Hebraeos*

Caput 9: Versus 22

Et sine sanguinis effusione,etc. Haec determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quae fiebat de cinere vitulae rufae, fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitulae. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt quae Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est.
(* Traductions européennes)